BURBURUS

BURBURUS
BURBURUS
apud Vopise. in Firmo, c. 4. Fuit tamen ei contentio cum Aureliani Ducibus ad bibendum ----- Nam quidam Burburus nomine de numero vexillariorum notissimus potator, quum ad bibendum eundem provocâsset, situlas duas plenas merô duxit et totô postea conviviô sobrius fuit. Et quum ei Burburus diceret, Quare non faeces bibisti? respondit ille, Stulte, terra non bibitur: Casaubono non est verum nomen, sed strenuo potatori nomen inditum per onomatopoeiam, ceu alicui amphorae aut utri; ad imitationem soni illius, quem liquor edit, dum funditur, quodque bilbere verteres Latini, βομβύλλειν Graeci dixêre. Salmasio vero, proprim fuit militis huius nomen, ex Graeco Βόρβορος factum. Vide utrumque ad Vopisc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”